Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi (Liber Numeri 16, 7)
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum (Liber Numeri 16, 11)
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri (Liber Numeri 16, 13)
iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum (Liber Numeri 16, 15)
dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim (Liber Numeri 16, 16)
tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum (Liber Numeri 16, 17)
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini (Liber Numeri 16, 19)
locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait (Liber Numeri 16, 20)
et ait Dominus ad Mosen (Liber Numeri 16, 23)
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis et non ex proprio ea corde protulerim (Liber Numeri 16, 28)
si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus (Liber Numeri 16, 29)
sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quæ ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum (Liber Numeri 16, 30)