Trouvé 8600 Résultats pour: Dom

  • abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18, 33)

  • veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente Loth in foribus civitatis qui cum vidisset surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terra (Liber Genesis 19, 1)

  • et dixit obsecro domini declinate in domum pueri vestri et manete ibi lavate pedes vestros et mane proficiscimini in viam vestram qui dixerunt minime sed in platea manebimus (Liber Genesis 19, 2)

  • conpulit illos oppido ut deverterent ad eum ingressisque domum illius fecit convivium coxit azyma et comederunt (Liber Genesis 19, 3)

  • prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul (Liber Genesis 19, 4)

  • delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos (Liber Genesis 19, 13)

  • egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)

  • dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19, 16)

  • dixitque Loth ad eos quæso Domine mi (Liber Genesis 19, 18)

  • igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de cælo (Liber Genesis 19, 24)

  • Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino (Liber Genesis 19, 27)

  • intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum (Liber Genesis 19, 28)


Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina