Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1, 42)
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israël singulos per domos cognationum suarum (Liber Numeri 1, 44)
fueruntque omnes filiorum Israël per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere (Liber Numeri 1, 45)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 1, 48)
fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quæ præceperat Dominus Mosi (Liber Numeri 1, 54)
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Numeri 2, 1)
singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israël per gyrum tabernaculi fœderis (Liber Numeri 2, 2)
hic numerus filiorum Israël per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta (Liber Numeri 2, 32)
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël sic enim præcepit Dominus Mosi (Liber Numeri 2, 33)
feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum (Liber Numeri 2, 34)
hæc sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai (Liber Numeri 3, 1)
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)