Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 4, 18)
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus (Liber Leviticus 4, 20)
si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur (Liber Leviticus 4, 22)
et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum (Liber Leviticus 4, 23)
ponetque manum suam super caput ejus cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est (Liber Leviticus 4, 24)
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terræ ut faciat quicquam ex his quæ Domini lege prohibentur atque delinquat (Liber Leviticus 4, 27)
omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei (Liber Leviticus 4, 31)
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato ejus et dimittetur illi (Liber Leviticus 4, 35)
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum (Liber Leviticus 5, 7)
locutus est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 5, 14)
anima si prævaricans cærimonias per errorem in his quæ Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis juxta pondus sanctuarii (Liber Leviticus 5, 15)
anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam (Liber Leviticus 5, 17)