Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius (Liber Baruch 2, 15)
respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi (Liber Baruch 2, 16)
aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et justificationem Domino (Liber Baruch 2, 17)
sed anima quæ tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino (Liber Baruch 2, 18)
quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster (Liber Baruch 2, 19)
sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris (Liber Baruch 2, 21)
quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniæ defectionem faciam de civitatibus Juda et a foris Hierusalem (Liber Baruch 2, 22)
et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hæc dies propter iniquitatem domus Israël et domus Juda (Liber Baruch 2, 26)
et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam (Liber Baruch 2, 27)
et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures (Liber Baruch 2, 31)
et revocabo illos in terram quam juravi patribus illorum Abraham et Isaac et Jacob et dominabuntur ejus et multiplicabo eos et non minorabuntur (Liber Baruch 2, 34)
et nunc Domine omnipotens Deus Israël anima in angustiis et spiritus anxius clamat ad te (Liber Baruch 3, 1)