Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
respondit ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te et miserebor cui voluero et clemens ero in quem mihi placuerit (Liber Exodus 33, 19)
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)
cumque descendisset Dominus per nubem stetit Moses cum eo invocans nomen Domini (Liber Exodus 34, 5)
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)
ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)
respondit Dominus ego inibo pactum videntibus cunctis signa faciam quæ numquam sunt visa super terram nec in ullis gentibus ut cernat populus in cujus es medio opus Domini terribile quod facturus sum (Liber Exodus 34, 10)
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)
sollemnitatem ebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuæ triticeæ et sollemnitatem quando redeunte anni tempore cuncta conduntur (Liber Exodus 34, 22)
tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël (Liber Exodus 34, 23)
cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos nullus insidiabitur terræ tuæ ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno (Liber Exodus 34, 24)
primitias frugum terræ tuæ offeres in domum Domini Dei tui non coques hedum in lacte matris suæ (Liber Exodus 34, 26)
dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus (Liber Exodus 34, 27)