Mosaico decorativo

Trouvé 8600 Résultats pour: Dom

  • congregans congregabo eos ait Dominus non est uva in vitibus et non sunt ficus in ficulnea folium defluxit et dedi eis quæ prætergressa sunt (Liber Ieremiae 8, 13)

  • quare sedemus convenite et ingrediamur civitatem munitam et sileamus ibi quia Dominus noster silere nos fecit et potum dedit nobis aquam fellis peccavimus enim Domino (Liber Ieremiae 8, 14)

  • quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus (Liber Ieremiae 8, 17)

  • ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua numquid Dominus non est in Sion aut rex ejus non est in ea quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis (Liber Ieremiae 8, 19)

  • et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 9, 3)

  • habitatio tua in medio doli in dolo rennuerunt scire me dicit Dominus (Liber Ieremiae 9, 6)

  • propterea hæc dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo et probabo eos quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei (Liber Ieremiae 9, 7)

  • numquid super his non visitabo dicit Dominus aut in gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea (Liber Ieremiae 9, 9)

  • quis est vir sapiens qui intellegat hoc et ad quem verbum oris Domini fiat ut adnuntiet istud quare perierit terra exusta sit quasi desertum eo quod non sit qui pertranseat (Liber Ieremiae 9, 12)

  • et dixit Dominus quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea (Liber Ieremiae 9, 13)

  • idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis (Liber Ieremiae 9, 15)

  • hæc dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas quæ sapientes sunt mittite et properent (Liber Ieremiae 9, 17)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina