Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et jurabis vivit Dominus in veritate et in judicio et in justitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt (Liber Ieremiae 4, 2)
hæc enim dicit Dominus viro Juda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas (Liber Ieremiae 4, 3)
circumcidimini Domino et auferte præputia cordium vestrorum vir Juda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum (Liber Ieremiae 4, 4)
super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis (Liber Ieremiae 4, 8)
et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetæ consternabuntur (Liber Ieremiae 4, 9)
et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam (Liber Ieremiae 4, 10)
quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus (Liber Ieremiae 4, 17)
aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini et a facie iræ furoris ejus (Liber Ieremiae 4, 26)
hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam (Liber Ieremiae 4, 27)
quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso jurabunt (Liber Ieremiae 5, 2)
Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti (Liber Ieremiae 5, 3)
ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini judicium Dei sui (Liber Ieremiae 5, 4)