Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et ait Josaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israël est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliæ (Liber II Regum 3, 11)
et ait Josaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israël et Josaphat et rex Edom (Liber II Regum 3, 12)
dixit autem Heliseus ad regem Israël quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuæ et ait illi rex Israël quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab (Liber II Regum 3, 13)
dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cujus conspectu sto quod si non vultum Josaphat regis Judæ erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem (Liber II Regum 3, 14)
nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait (Liber II Regum 3, 15)
hæc dicit Dominus facite alveum torrentis hujus fossas et fossas (Liber II Regum 3, 16)
hæc enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiæ vestræ et jumenta vestra (Liber II Regum 3, 17)
parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra (Liber II Regum 3, 18)
factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquæ veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis (Liber II Regum 3, 20)
quod cum vidisset rex Moab prævaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt (Liber II Regum 3, 26)
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)
cui dixit Heliseus quid vis ut faciam tibi dic mihi quid habes in domo tua at illa respondit non habeo ancilla tua quicquam in domo mea nisi parum olei quo unguear (Liber II Regum 4, 2)