Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
qui dixerunt non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos (Liber Genesis 42, 10)
si pacifici estis frater vester unus ligetur in carcere vos autem abite et ferte frumenta quæ emistis in domos vestras (Liber Genesis 42, 19)
locutus est nobis dominus terræ dure et putavit nos exploratores provinciæ (Liber Genesis 42, 30)
qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite (Liber Genesis 42, 33)
quos cum ille vidisset et Beniamin simul præcepit dispensatori domus suæ dicens introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium quoniam mecum sunt comesuri meridie (Liber Genesis 43, 16)
fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxit viros domum (Liber Genesis 43, 17)
locuti sunt oramus domine ut audias jam ante descendimus ut emeremus escas (Liber Genesis 43, 20)
et introductis domum adtulit aquam et laverunt pedes suos deditque pabula asinis eorum (Liber Genesis 43, 24)
igitur ingressus est Joseph domum suam obtuleruntque ei munera tenentes in manibus et adoraverunt proni in terram (Liber Genesis 43, 26)
præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci (Liber Genesis 44, 1)
jamque urbem exierant et processerant paululum tum Joseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono (Liber Genesis 44, 4)
scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis (Liber Genesis 44, 5)