Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israël (Liber Iudicum 5, 8)
cor meum diligit principes Israël qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino (Liber Iudicum 5, 9)
ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur justitiæ Domini et clementia in fortes Israël tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum (Liber Iudicum 5, 11)
salvatæ sunt reliquiæ populi Dominus in fortibus dimicavit (Liber Iudicum 5, 13)
maledicite terræ Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus ejus quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum ejus (Liber Iudicum 5, 23)
sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent (Liber Iudicum 5, 31)
fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manu Madian septem annis (Liber Iudicum 6, 1)
et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas (Liber Iudicum 6, 7)
qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam (Liber Iudicum 6, 10)
venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quæ erat in Ephra et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian (Liber Iudicum 6, 11)
apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime (Liber Iudicum 6, 12)