Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum immolaveruntque ibi hostias Domino (Liber Iudicum 2, 5)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)
mortuus est autem Josue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum (Liber Iudicum 2, 8)
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)
feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)
iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)
sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)
suscitavitque Dominus judices qui liberarent eos de vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt (Liber Iudicum 2, 16)
fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)
cumque Dominus judices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de cæde vastantium (Liber Iudicum 2, 18)
iratusque est furor Domini in Israël et ait quia irritum fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum et vocem meam audire contempsit (Liber Iudicum 2, 20)