Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis (Liber Deuteronomii 11, 6)
oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quæ fecit (Liber Deuteronomii 11, 7)
multoque in ea vivatis tempore quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 11, 9)
quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus (Liber Deuteronomii 11, 12)
si ergo obœdieritis mandatis meis quæ hodie præcipio vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto corde vestro et in tota anima vestra (Liber Deuteronomii 11, 13)
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos (Liber Deuteronomii 11, 16)
iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)
docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris (Liber Deuteronomii 11, 19)
scribes ea super postes et januas domus tuæ (Liber Deuteronomii 11, 20)
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu cælum inminet terræ (Liber Deuteronomii 11, 21)
si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus adherentes ei (Liber Deuteronomii 11, 22)
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram et possidebitis eas quæ majores et fortiores vobis sunt (Liber Deuteronomii 11, 23)