Mosaico decorativo

Trouvé 8600 Résultats pour: Dom

  • vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem (Liber Deuteronomii 4, 4)

  • scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris (Liber Deuteronomii 4, 7)

  • diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos (Liber Deuteronomii 4, 10)

  • locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum ejus audistis et formam penitus non vidistis (Liber Deuteronomii 4, 12)

  • custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis (Liber Deuteronomii 4, 15)

  • ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt (Liber Deuteronomii 4, 19)

  • vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die (Liber Deuteronomii 4, 20)

  • iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis (Liber Deuteronomii 4, 21)

  • cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit (Liber Deuteronomii 4, 23)

  • quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus æmulator (Liber Deuteronomii 4, 24)

  • si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis (Liber Deuteronomii 4, 25)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina