Trouvé 645 Résultats pour: Division Terræ
et erit qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo quia cataractæ de excelsis apertæ sunt et concutientur fundamenta terræ (Liber Isaiae 24, 18)
et erit in die illa visitabit Dominus super militiam cæli in excelso et super reges terræ qui sunt super terram (Liber Isaiae 24, 21)
indulsisti genti Domine indulsisti genti numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terræ (Liber Isaiae 26, 15)
concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutes non fecimus in terra ideo non ceciderunt habitatores terræ (Liber Isaiae 26, 18)
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos (Liber Isaiae 26, 21)
eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terræ et voce magna turbinis et tempestatis et flammæ ignis devorantis (Liber Isaiae 29, 6)
et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose (Liber Isaiae 30, 23)
Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram (Liber Isaiae 37, 16)
et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus (Liber Isaiae 37, 20)
quis mensus est pugillo aquas et cælos palmo ponderavit quis adpendit tribus digitis molem terræ et libravit in pondere montes et colles in statera (Liber Isaiae 40, 12)
numquid non scietis numquid non audietis numquid non adnuntiatum est ab initio vobis numquid non intellexistis fundamenta terræ (Liber Isaiae 40, 21)
qui sedet super gyrum terræ et habitatores ejus sunt quasi lucustæ qui extendit velut nihilum cælos et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum (Liber Isaiae 40, 22)