Trouvé 891 Résultats pour: Dio
et adsument super te carmen lugubre et plangent te quæ est ut Tyrus quæ obmutuit in medio maris (Prophetia Ezechielis 27, 32)
nunc contrita es a mari in profundis aquarum opes tuæ et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui ceciderunt (Prophetia Ezechielis 27, 34)
idcirco ecce ego adducam super te alienos robustissimos gentium et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ et polluent decorem tuum (Prophetia Ezechielis 28, 7)
tu cherub extentus et protegens et posui te in monte sancto Dei in medio lapidum ignitorum ambulasti (Prophetia Ezechielis 28, 14)
in multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et ejeci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum (Prophetia Ezechielis 28, 16)
in multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuæ polluisti sanctificationem tuam producam ergo ignem de medio tui qui comedat te et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te (Prophetia Ezechielis 28, 18)
et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Sidon et glorificabor in medio tui et scient quia ego Dominus cum fecero in ea judicia et sanctificatus fuero in ea (Prophetia Ezechielis 28, 22)
et inmittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis ejus et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 28, 23)
loquere et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Ægypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum (Prophetia Ezechielis 29, 3)
et ponam frenum in maxillis tuis et adglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis et extraham te de medio fluminum tuorum et universi pisces tui squamis tuis adherebunt (Prophetia Ezechielis 29, 4)
idcirco ecce ego ad te et ad flumina tua daboque terram Ægypti in solitudines gladio dissipatam a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ (Prophetia Ezechielis 29, 10)
daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates ejus in medio urbium subversarum erunt desolatæ quadraginta annis et dispergam Ægyptios in nationes et ventilabo eos in terras (Prophetia Ezechielis 29, 12)