Mosaico decorativo

Trouvé 2397 Résultats pour: Dies Domini

  • iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • et ascendit David et omnis vir Israël ad collem Cariathiarim quæ est in Juda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen ejus (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei præparatus est (Liber I Paralipomenon 15, 12)

  • sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut præceperat Moses juxta verbum Domini umeris suis in vectibus (Liber I Paralipomenon 15, 15)

  • igitur David et majores natu Israël et tribuni jerunt ad deportandam arcam fœderis Domini de domo Obededom cum lætitia (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam fœderis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes (Liber I Paralipomenon 15, 26)

  • universusque Israël deducebant arcam fœderis Domini in jubilo et sonitu bucinæ et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes (Liber I Paralipomenon 15, 28)

  • cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo (Liber I Paralipomenon 15, 29)

  • cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica benedixit populo in nomine Domini (Liber I Paralipomenon 16, 2)

  • constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent et recordarentur operum ejus et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël (Liber I Paralipomenon 16, 4)

  • Banajam vero et Azihel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 16, 6)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina