Trouvé 2397 Résultats pour: Dies Domini
et factus est sermo Domini ad Salomonem dicens (Liber I Regum 6, 11)
oraculum autem in medio domus in interiori parte fecerat ut poneret ibi arcam fœderis Domini (Liber I Regum 6, 19)
anno quarto fundata est domus Domini in mense zio (Liber I Regum 6, 37)
et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis et unius ordinis dolata cedro necnon et in atrio domus Domini interiori et in porticu domus (Liber I Regum 7, 12)
fecit ergo Hiram lebetas et scutras et amulas et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini (Liber I Regum 7, 40)
et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant (Liber I Regum 7, 45)
fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)
et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)
tunc congregavit omnes majores natu Israël cum principibus tribuum et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Hierusalem ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David id est de Sion (Liber I Regum 8, 1)
et portaverunt arcam Domini et tabernaculum fœderis et omnia vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo et ferebant ea sacerdotes et Levitæ (Liber I Regum 8, 4)
et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum in oraculum templi in sanctum sanctorum subter alas cherubin (Liber I Regum 8, 6)
factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum Domini (Liber I Regum 8, 10)