Trouvé 2397 Résultats pour: Dies Domini
maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt (Liber Numeri 5, 30)
omnes dies separationis suæ sanctus erit Domino (Liber Numeri 6, 8)
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio ejus (Liber Numeri 6, 12)
ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis (Liber Numeri 6, 13)
susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari jussum est et femur post hæc potest bibere nazareus vinum (Liber Numeri 6, 20)
dixitque Dominus ad Mosen singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris (Liber Numeri 7, 11)
et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israël ut serviant in ministerio ejus (Liber Numeri 8, 11)
Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis (Liber Numeri 8, 12)
et postea ingrediantur tabernaculum fœderis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël (Liber Numeri 8, 15)
purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis (Liber Numeri 8, 21)
peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos faciet phase Domini juxta cærimonias et justificationes ejus præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ (Liber Numeri 9, 14)
ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius figebant tabernaculum cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum manebant in eodem loco (Liber Numeri 9, 18)