Trouvé 2397 Résultats pour: Dies Domini
sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi (Liber Ecclesiasticus 1, 34)
non sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde (Liber Ecclesiasticus 1, 36)
semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod præterit mandata Domini (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
luctus mortui septem dies fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum (Liber Ecclesiasticus 22, 13)
et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes (Liber Ecclesiasticus 23, 28)
et agnoscent qui derelicti sunt quoniam nihil melius quam timor Dei et nihil dulcius quam respicere in mandatis Domini (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua (Liber Ecclesiasticus 27, 4)
peccator transgrediens mandata Domini incidet in promissionem nequa et qui conatur multa agere incidet in judicium (Liber Ecclesiasticus 29, 25)
zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus (Liber Ecclesiasticus 30, 26)
quare dies diem superat et iterum lux lucem et annus annum a sole (Liber Ecclesiasticus 33, 7)
a Domini scientia separati sunt facto sole et præceptum custodiente (Liber Ecclesiasticus 33, 8)
et inmutavit tempora et dies festos ipsorum et in illis dies festos celebraverunt ad horam (Liber Ecclesiasticus 33, 9)