Trouvé 2397 Résultats pour: Dies Domini
qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Job labiis suis (Liber Iob 2, 10)
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo (Liber Iob 3, 3)
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine (Liber Iob 3, 4)
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes (Liber Iob 5, 17)
quia sagittæ Domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum et terrores Domini militant contra me (Liber Iob 6, 4)
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini derelinquit (Liber Iob 6, 14)
militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies ejus (Liber Iob 7, 1)
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur et consumpti sunt absque ulla spe (Liber Iob 7, 6)
desperavi nequaquam ultra jam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei (Liber Iob 7, 16)
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram (Liber Iob 8, 9)
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum (Liber Iob 9, 25)
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora (Liber Iob 10, 5)