Trouvé 221 Résultats pour: Dico
ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete (Evangelium secundum Lucam 12, 5)
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animæ quid manducetis neque corpori quid vestiamini (Evangelium secundum Lucam 12, 22)
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem (Evangelium secundum Lucam 12, 51)
dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas (Evangelium secundum Lucam 12, 59)
non dico vobis sed nisi pænitentiam habueritis omnes similiter peribitis (Evangelium secundum Lucam 13, 3)
non dico vobis sed si non pænitentiam egeritis omnes similiter peribitis (Evangelium secundum Lucam 13, 5)
contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quærunt intrare et non poterunt (Evangelium secundum Lucam 13, 24)
ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini (Evangelium secundum Lucam 13, 35)