Mosaico decorativo

Trouvé 2378 Résultats pour: Deus Verbum

  • cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die juravit David dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam (Liber II Samuelis 3, 35)

  • et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo (Liber II Samuelis 5, 10)

  • ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea quia adduxisti me hucusque (Liber II Samuelis 7, 18)

  • sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 19)

  • quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus (Liber II Samuelis 7, 20)

  • propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia hæc ita ut notum faceres servo tuo (Liber II Samuelis 7, 21)

  • idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris (Liber II Samuelis 7, 22)

  • quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)

  • nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum ejus suscita in sempiternum et fac sicut locutus es (Liber II Samuelis 7, 25)

  • et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur Dominus exercituum Deus super Israël et domus servi tui David erit stabilita coram Domino (Liber II Samuelis 7, 26)

  • quia tu Domine exercituum Deus Israël revelasti aurem servi tui dicens domum ædificabo tibi propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac (Liber II Samuelis 7, 27)

  • nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona hæc (Liber II Samuelis 7, 28)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina