Trouvé 3943 Résultats pour: Deus Israel
et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israël ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israël (Prophetia Ezechielis 45, 17)
hæc dicit Dominus Deus in primo mense una mensis sumes vitulum de armento inmaculatum et expiabis sanctuarium (Prophetia Ezechielis 45, 18)
hæc dicit Dominus Deus porta atrii interioris quæ respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur (Prophetia Ezechielis 46, 1)
hæc dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas ejus filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie (Prophetia Ezechielis 46, 16)
hæc dicit Dominus Deus hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël quia Joseph duplicem funiculum habet (Prophetia Ezechielis 47, 13)
porro plaga orientalis de medio Auran et de medio Damasci et de medio Galaad et de medio terræ Israël Jordanis disterminans ad mare orientale metiemini etiam plagam orientalem (Prophetia Ezechielis 47, 18)
et dividetis terram istam vobis per tribus Israël (Prophetia Ezechielis 47, 21)
et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenæ inter filios Israël vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël (Prophetia Ezechielis 47, 22)
in tribu autem quacumque fuerit advena ibi dabitis possessionem illi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 47, 23)
sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc qui custodierunt cærimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israël sicut erraverunt et Levitæ (Prophetia Ezechielis 48, 11)
servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israël (Prophetia Ezechielis 48, 19)
hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël et hæ partitiones earum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 48, 29)