Mosaico decorativo

Trouvé 1931 Résultats pour: Deus Hebraeos Convivium

  • ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Deuteronomii 5, 6)

  • non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus æmulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me (Liber Deuteronomii 5, 9)

  • observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber Deuteronomii 5, 12)

  • memento quod et ipse servieris in Ægypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati (Liber Deuteronomii 5, 15)

  • honora patrem tuum et matrem sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi (Liber Deuteronomii 5, 16)

  • ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • tu magis accede et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram (Liber Deuteronomii 5, 32)

  • sed per viam quam præcepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestræ (Liber Deuteronomii 5, 33)

  • hæc sunt præcepta et cærimoniæ atque judicia quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam (Liber Deuteronomii 6, 1)

  • audi Israël et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem (Liber Deuteronomii 6, 3)

  • audi Israël Dominus Deus noster Dominus unus est (Liber Deuteronomii 6, 4)


"Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós." São Padre Pio de Pietrelcina