Trouvé 2159 Résultats pour: Deus Est Apud Nos
dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum (Liber II Samuelis 14, 17)
clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem (Liber II Samuelis 18, 28)
et Amasæ dicite nonne os meum es et caro mea hæc faciat mihi Deus et hæc addat si non magister militiæ fueris coram me omni tempore pro Joab (Liber II Samuelis 19, 13)
et respondit vir Israël ad viros Juda et ait decem partibus major ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Juda viris Israël (Liber II Samuelis 19, 43)
sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathan filii ejus in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris ejus feceruntque omnia quæ præceperat rex et repropitiatus est Deus terræ post hæc (Liber II Samuelis 21, 14)
Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meæ elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me (Liber II Samuelis 22, 3)
Deus inmaculata via ejus eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se (Liber II Samuelis 22, 31)
quis est deus præter Dominum et quis fortis præter Deum nostrum (Liber II Samuelis 22, 32)
Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam (Liber II Samuelis 22, 33)
vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meæ (Liber II Samuelis 22, 47)
Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me (Liber II Samuelis 22, 48)
dixit Deus Israël mihi locutus est Fortis Israël dominator hominum justus dominator in timore Dei (Liber II Samuelis 23, 3)