Trouvé 2159 Résultats pour: Deus Est Apud Nos
tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13, 19)
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum (Liber Exodus 15, 2)
audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (Liber Exodus 16, 12)
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)
narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)
non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)
et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)