Mosaico decorativo

Trouvé 1904 Résultats pour: Deus Ducibus

  • quoniam prophetasti nobis dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo ut ostendam tibi quia non est deus nisi Nabuchodonosor (Liber Iudith 6, 2)

  • quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • dicentes Deus patrum nostrorum cujus tu virtutem prædicasti ipse tibi hanc dabit vicissitudinem ut eorum magis tu interitum videas (Liber Iudith 6, 17)

  • cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris (Liber Iudith 6, 18)

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)

  • dixerunt judicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum (Liber Iudith 7, 13)

  • ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum (Liber Iudith 7, 21)

  • non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)

  • expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)

  • ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus (Liber Iudith 8, 31)

  • Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem (Liber Iudith 9, 2)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina