Trouvé 1904 Résultats pour: Deus Ducibus
et surrexerunt principes patrum de Juda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ omnis cujus suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad ædificandum templum Domini quod erat in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 5)
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et dissipet domum Dei illam quæ est in Hierusalem ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo (Liber Esdrae 6, 12)
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege Mosi quam dedit Dominus Deus Israël et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum omnem petitionem ejus (Liber Esdrae 7, 6)
benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in corde regis ut glorificaret domum Domini quæ est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 27)
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum Dei (Liber Esdrae 8, 36)
et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum (Liber Esdrae 9, 6)
et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem (Liber Esdrae 9, 9)
et nunc quid dicemus Deus noster post hæc quia dereliquimus mandata tua (Liber Esdrae 9, 10)
et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie (Liber Esdrae 9, 13)
Domine Deus Israël justus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc (Liber Esdrae 9, 15)