Trouvé 1904 Résultats pour: Deus Ducibus
dic ad eos hæc dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israël quæ est in medio eorum (Prophetia Ezechielis 12, 10)
et dices ad populum terræ hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israël panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea (Prophetia Ezechielis 12, 19)
ideo dic ad eos hæc dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israël et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis (Prophetia Ezechielis 12, 23)
quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 25)
propterea dic ad eos hæc dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 28)
hæc dicit Dominus Deus væ prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident (Prophetia Ezechielis 13, 3)
propterea hæc dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 8)
et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)
propterea hæc dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem (Prophetia Ezechielis 13, 13)
prophetæ Israël qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 16)
et dic hæc ait Dominus Deus væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum (Prophetia Ezechielis 13, 18)
propter hoc hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas volantes et disrumpam eos de brachiis vestris et dimittam animas quas vos capitis animas ad volandum (Prophetia Ezechielis 13, 20)