Trouvé 627 Résultats pour: Deum
venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis (Liber Baruch 4, 6)
exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum æternum immolantes dæmoniis et non Deo (Liber Baruch 4, 7)
animæquiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos (Liber Baruch 4, 27)
exemplum epistulæ quam misit Hieremias ad abductos captivos in Babyloniam a rege Babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod præceptum est illi a Deo propter peccata quæ peccastis ante Deum abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum (Liber Baruch 6, 1)
ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent (Prophetia Ezechielis 10, 20)
ut in præceptis meis ambulent et judicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum (Prophetia Ezechielis 11, 20)
ut non erret ultra domus Israël a me neque polluatur in universis prævaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum (Prophetia Ezechielis 14, 11)
ego autem Dominus ero eis in Deum et servus meus David princeps in medio eorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 34, 24)
et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est et benedixit Daniel Deum caëli, (Prophetia Danielis 2, 19)
Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum, et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)
Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes (Prophetia Danielis 3, 51)