Trouvé 1087 Résultats pour: Deo
vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum (Liber Isaiae 53, 4)
ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit (Liber Isaiae 53, 12)
me etenim de die in diem quærunt et scire vias meas volunt quasi gens quæ justitiam fecerit et quæ judicium Dei sui non reliquerit rogant me judicia justitiæ adpropinquare Deo volunt (Liber Isaiae 58, 2)
ut prædicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes (Liber Isaiae 61, 2)
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo meo quia induit me vestimentis salutis et indumento justitiæ circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis (Liber Isaiae 61, 10)
in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo amen et qui jurat in terra jurabit in Deo amen quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores et quia absconditæ sunt ab oculis nostris (Liber Isaiae 65, 16)
et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video (Liber Ieremiae 1, 11)
et factum est verbum Domini secundo ad me dicens quid tu vides et dixi ollam succensam ego video et faciem ejus a facie aquilonis (Liber Ieremiae 1, 13)
si mutavit gens deos et certe ipsi non sunt dii populus vero meus mutavit Gloriam suam in idolum (Liber Ieremiae 2, 11)
vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israël (Liber Ieremiae 3, 23)
dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 3, 25)
quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis hæc omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra (Liber Ieremiae 5, 19)