Mosaico decorativo

Trouvé 1087 Résultats pour: Deo

  • vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)

  • hæc et in consensu nequitiæ cum se nationes contulissent scivit justum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit (Liber Sapientiae 10, 5)

  • inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)

  • etenim in erroris via diutius erraverunt deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes (Liber Sapientiae 12, 24)

  • in his enim quæ patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per hæc quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet (Liber Sapientiae 12, 27)

  • sed aut ignem aut spiritum aut citatum ærem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt (Liber Sapientiae 13, 2)

  • quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit (Liber Sapientiae 13, 3)

  • infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)

  • similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus (Liber Sapientiae 14, 9)

  • supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est (Liber Sapientiae 14, 14)

  • utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste juraverunt in dolo contemnentes justitiam (Liber Sapientiae 14, 30)

  • quoniam omnia idola nationum æstimaverunt deos quibus neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum (Liber Sapientiae 15, 15)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina