Trouvé 1538 Résultats pour: Dei
sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite (Liber Esdrae 7, 18)
vasa quoque quæ dantur tibi in ministerium domus Dei tui trade in conspectu Dei Hierusalem (Liber Esdrae 7, 19)
sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de fisco regis (Liber Esdrae 7, 20)
et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus custodibus arcæ publicæ qui sunt trans Flumen ut quodcumque petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei cæli absque mora detis (Liber Esdrae 7, 21)
omne quod ad ritum Dei cæli pertinet tribuatur diligenter in domo Dei cæli ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum ejus (Liber Esdrae 7, 23)
vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus janitoribus Nathinneis et ministris domus Dei hujus ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos (Liber Esdrae 7, 24)
tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quæ est in manu tua constitue judices et præsides ut judicent omni populo qui est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed et inperitos docete libere (Liber Esdrae 7, 25)
et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis diligenter judicium erit de eo sive in mortem sive in exilium sive in condemnationem substantiæ ejus vel certe in carcerem (Liber Esdrae 7, 26)
et in me inclinavit misericordiam coram rege et consiliatoribus ejus et universis principibus regis potentibus et ego confortatus manu Domini Dei mei quæ erat in me congregavi de Israël principes qui ascenderent mecum (Liber Esdrae 7, 28)
et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiæ loco et posui in ore eorum verba quæ loquerentur ad Addom et ad fratres ejus Nathinneos in loco Casphiæ ut adducerent nobis ministros domus Dei nostri (Liber Esdrae 8, 17)
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israël et Sarabiam et filios ejus et fratres ejus decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)
erubui enim petere regem auxilium et equites qui defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei nostri est super omnes qui quærunt eum in bonitate et imperium ejus et fortitudo ejus et furor super omnes qui derelinquunt eum (Liber Esdrae 8, 22)