Trouvé 1538 Résultats pour: Dei
postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves (Liber II Samuelis 6, 6)
iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi juxta arcam Dei (Liber II Samuelis 6, 7)
nuntiatumque est regi David benedixit Dominus Obededom et omnia ejus propter arcam Dei abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio (Liber II Samuelis 6, 12)
dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium (Liber II Samuelis 7, 2)
et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Jonathan debilis pedibus (Liber II Samuelis 9, 3)
esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo (Liber II Samuelis 10, 12)
quæ ait recordetur rex Domini Dei sui ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum et nequaquam interficient filium meum qui ait vivit Dominus quia non cadet de capillis filii tui super terram (Liber II Samuelis 14, 11)
dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat ejectum suum (Liber II Samuelis 14, 13)
et audivit rex ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant delere me et filium meum simul de hereditate Dei (Liber II Samuelis 14, 16)
dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum (Liber II Samuelis 14, 17)
ut verterem figuram sermonis hujus servus tuus Joab præcepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram (Liber II Samuelis 14, 20)
dixit servis suis scitis agrum Joab juxta agrum meum habentem messem hordei ite igitur et succendite eum igni succenderunt ergo servi Absalom segetem igni (Liber II Samuelis 14, 30)