Trouvé 1538 Résultats pour: Dei
hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei (Epistula ad Ephesios 5, 5)
nemo vos seducat inanibus verbis propter hæc enim venit ira Dei in filios diffidentiæ (Epistula ad Ephesios 5, 6)
non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo (Epistula ad Ephesios 6, 6)
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (Epistula ad Ephesios 6, 11)
propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare (Epistula ad Ephesios 6, 13)
in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere (Epistula ad Ephesios 6, 16)
et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei (Epistula ad Ephesios 6, 17)
repleti fructu justitiæ per Christum Jesum in gloriam et laudem Dei (Epistula ad Philippenses 1, 11)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui (Epistula ad Philippenses 1, 14)
et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei (Epistula ad Philippenses 1, 25)
qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Epistula ad Philippenses 2, 6)
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Epistula ad Philippenses 2, 11)