Mosaico decorativo

Trouvé 1001 Résultats pour: David Maledictus

  • lætatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex lætatus est gaudio magno (Liber I Paralipomenon 29, 9)

  • præcepit autem David universæ ecclesiæ benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem (Liber I Paralipomenon 29, 22)

  • seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi (Liber I Paralipomenon 29, 24)

  • igitur David filius Isai regnavit super universum Israël (Liber I Paralipomenon 29, 26)

  • gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetæ atque in volumine Gad videntis (Liber I Paralipomenon 29, 29)

  • confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 4)

  • dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo (Liber II Paralipomenon 1, 8)

  • nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum in qua et habitavit (Liber II Paralipomenon 2, 3)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina