Trouvé 1012 Résultats pour: David In Hebron
et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)
fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram (Liber II Regum 22, 2)
sextum Asom septimum David (Liber I Paralipomenon 2, 15)
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus ejus ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron (Liber I Paralipomenon 2, 42)
porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma (Liber I Paralipomenon 2, 43)
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Jezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide (Liber I Paralipomenon 3, 1)
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar (Liber I Paralipomenon 3, 9)
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim hæ civitates eorum usque ad regem David (Liber I Paralipomenon 4, 31)
filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel (Liber I Paralipomenon 6, 2)
filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel (Liber I Paralipomenon 6, 18)