Trouvé 1154 Résultats pour: David Et Saul
vocansque David unum de pueris ait accedens inrue in eum qui percussit illum et mortuus est (Liber II Samuelis 1, 15)
et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini (Liber II Samuelis 1, 16)
planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus (Liber II Samuelis 1, 17)
montes Gelbœ nec ros nec pluviæ veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo (Liber II Samuelis 1, 21)
a sanguine interfectorum ab adipe fortium sagitta Jonathan numquam rediit retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis (Liber II Samuelis 1, 22)
Saul et Jonathan amabiles et decori in vita sua in morte quoque non sunt divisi aquilis velociores leonibus fortiores (Liber II Samuelis 1, 23)
filiæ Israël super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro (Liber II Samuelis 1, 24)
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
ascendit ergo David et duæ uxores ejus Ahinœm Jezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli (Liber II Samuelis 2, 2)
sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron (Liber II Samuelis 2, 3)
veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda et nuntiatum est David quod viri Jabesgalaad sepelissent Saul (Liber II Samuelis 2, 4)
misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)