Mosaico decorativo

Trouvé 985 Résultats pour: David Et Saba

  • et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri ejus in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusei (Liber II Paralipomenon 3, 1)

  • intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • post quæ congregavit majores natu Israël et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israël in Hierusalem ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David quæ est Sion (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • benedictus Dominus Deus Israël qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens (Liber II Paralipomenon 6, 4)

  • sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël (Liber II Paralipomenon 6, 6)

  • cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)

  • qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei et quæ ore promiseras opere conplesti sicut et præsens tempus probat (Liber II Paralipomenon 6, 15)

  • nunc ergo Domine Deus Israël imple servo tuo patri meo David quæcumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me (Liber II Paralipomenon 6, 16)

  • et nunc Domine Deus Israël firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David (Liber II Paralipomenon 6, 17)

  • Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui (Liber II Paralipomenon 6, 42)

  • sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat (Liber II Paralipomenon 7, 6)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina