Trouvé 1009 Résultats pour: David De Proeliis David Senioribus
ait ergo David ad Uriam mane hic etiam hodie et cras dimittam te mansit Urias in Hierusalem die illa et altera (Liber II Samuelis 11, 12)
et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit (Liber II Samuelis 11, 13)
factum est ergo mane et scripsit David epistulam ad Joab misitque per manum Uriæ (Liber II Samuelis 11, 14)
egressique viri de civitate bellabant adversum Joab et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Hettheus (Liber II Samuelis 11, 17)
misit itaque Joab et nuntiavit David omnia verba prœlii (Liber II Samuelis 11, 18)
abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia quæ ei præceperat Joab (Liber II Samuelis 11, 22)
et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (Liber II Samuelis 11, 23)
et dixit David ad nuntium hæc dices Joab non te frangat ista res varius enim eventus est prœlii et nunc hunc nunc illum consumit gladius conforta bellatores tuos adversum urbem ut destruas eam et exhortare eos (Liber II Samuelis 11, 25)
transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor peperitque ei filium et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino (Liber II Samuelis 11, 27)
misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauper (Liber II Samuelis 12, 1)
iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc (Liber II Samuelis 12, 5)
dixit autem Nathan ad David tu es ille vir hæc dicit Dominus Deus Israël ego unxi te in regem super Israël et ego erui te de manu Saul (Liber II Samuelis 12, 7)