Trouvé 1265 Résultats pour: Día
et ait hæc dicit Dominus media nocte egrediar in Ægyptum (Liber Exodus 11, 4)
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane (Liber Exodus 12, 22)
tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum (Liber Exodus 14, 16)
dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum (Liber Exodus 15, 13)
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16, 4)
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo (Liber Exodus 16, 29)
dixit autem Moses iste est sermo quem præcepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 32)
cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)
ait ei Dominus jam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum (Liber Exodus 19, 9)
et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt præcepta mea (Liber Exodus 20, 6)
quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber (Liber Exodus 21, 5)
qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)