Trouvé 1265 Résultats pour: Día
quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris (Epistula ad Galatas 3, 19)
mediator autem unius non est Deus autem unus est (Epistula ad Galatas 3, 20)
invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Epistula ad Galatas 5, 21)
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israël Dei (Epistula ad Galatas 6, 16)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)
irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestram (Epistula ad Ephesios 4, 26)
nolite locum dare diabolo (Epistula ad Ephesios 4, 27)
et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini (Epistula ad Ephesios 6, 4)
induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (Epistula ad Ephesios 6, 11)
Paulus et Timotheus servi Jesu Christi omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis (Epistula ad Philippenses 1, 1)
quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant (Epistula ad Philippenses 1, 15)
tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii (Epistula ad Philippenses 1, 27)