Trouvé 3276 Résultats pour: Cor
fugit autem David de Nahioth quæ erat in Rama veniensque locutus est coram Jonathan quid feci quæ est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quærit animam meam (Liber I Samuelis 20, 1)
fac ergo misericordiam in servum tuum quia fœdus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me (Liber I Samuelis 20, 8)
et si vixero facies mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero (Liber I Samuelis 20, 14)
non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra (Liber I Samuelis 20, 15)
pepigit ergo fœdus Jonathan cum domo David et requisivit Dominus de manu inimicorum David (Liber I Samuelis 20, 16)
posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis Geth (Liber I Samuelis 21, 12)
et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portæ defluebantque salivæ ejus in barbam (Liber I Samuelis 21, 13)
percussit igitur uterque fœdus coram Domino mansitque David in silva Jonathas autem reversus est in domum suam (Liber I Samuelis 23, 18)
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus ut caperent eos (Liber I Samuelis 23, 26)
post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (Liber I Samuelis 24, 6)
tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint (Liber I Samuelis 25, 11)
cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram (Liber I Samuelis 25, 23)