Trouvé 3276 Résultats pour: Cor
recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est zelus domus tuæ comedit me (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
ille autem dicebat de templo corporis sui (Evangelium secundum Ioannem 2, 21)
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)
numquid tu major es patre nostro Jacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii ejus et pecora ejus (Evangelium secundum Ioannem 4, 12)
in his jacebat multitudo magna languentium cæcorum claudorum aridorum expectantium aquæ motum (Evangelium secundum Ioannem 5, 3)
alii dicebant hæc verba non sunt dæmonium habentis numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)
hæc non cognoverunt discipuli ejus primum sed quando glorificatus est Jesus tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo et hæc fecerunt ei (Evangelium secundum Ioannem 12, 16)
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum (Evangelium secundum Ioannem 12, 37)
excæcavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos (Evangelium secundum Ioannem 12, 40)
et cena facta cum diabolus jam misisset in corde ut traderet eum Judas Simonis Scariotis (Evangelium secundum Ioannem 13, 2)
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite (Evangelium secundum Ioannem 14, 1)
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)