Trouvé 3276 Résultats pour: Cor
parata sunt derisoribus judicia et mallei percutientes stultorum corporibus (Liber Proverbiorum 19, 29)
sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud (Liber Proverbiorum 20, 5)
multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet (Liber Proverbiorum 20, 6)
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato (Liber Proverbiorum 20, 9)
misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus ejus (Liber Proverbiorum 20, 28)
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini quocumque voluerit inclinabit illud (Liber Proverbiorum 21, 1)
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus (Liber Proverbiorum 21, 2)
facere misericordiam et judicium magis placent Domino quam victimæ (Liber Proverbiorum 21, 3)
exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum (Liber Proverbiorum 21, 4)
qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam et justitiam et gloriam (Liber Proverbiorum 21, 21)
vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem rectus est corrigit viam suam (Liber Proverbiorum 21, 29)
qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi (Liber Proverbiorum 22, 9)