Trouvé 3276 Résultats pour: Cor
audivimus Judæos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Græcorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
cognito autem Judæ adventu Timotheus præmisit mulieres et filios et reliquum adparatum in præsidium quod Carnion dicitur erat enim inexpugnabile et accessu difficile propter locorum angustias (Liber II Maccabaeorum 12, 21)
et sequenti die venit cum suis Judas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis (Liber II Maccabaeorum 12, 39)
invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quæ apud Jamnian fuerunt a quibus lex prohibet Judæos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse (Liber II Maccabaeorum 12, 40)
omnibus itaque id simul facientibus et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis per triduum continuum prostratis hortatus est eos Judas ut se præpararent (Liber II Maccabaeorum 13, 12)
sed rex accepto gustu audaciæ Judæorum arte difficultates locorum temptabat (Liber II Maccabaeorum 13, 18)
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hæc et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit (Liber II Maccabaeorum 14, 4)
hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in judaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia (Liber II Maccabaeorum 14, 38)
erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes prostraverunt non minus triginta milia præsentia Dei magnifice delectati (Liber II Maccabaeorum 15, 27)
præcepit autem Judas qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus erat caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam perferri (Liber II Maccabaeorum 15, 30)