Trouvé 3276 Résultats pour: Cor
et ut auferrent ab eis jugum Græcorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël (Liber I Maccabaeorum 8, 18)
auxilium feret gens Judæorum prout tempus dictaverit corde pleno (Liber I Maccabaeorum 8, 25)
interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est (Liber I Maccabaeorum 9, 7)
Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
et vidit Judas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Judam et qui cum ipso erant a tergo (Liber I Maccabaeorum 9, 16)
et recordati sunt sanguinis Johannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis (Liber I Maccabaeorum 9, 38)
et conversæ sunt nuptiæ in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum (Liber I Maccabaeorum 9, 41)
nunc ergo clamate in cælum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
recordabitur enim omnium quæ fecimus in eum et in fratrem ejus et in gentem ejus (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ et ut amicus regis voceris et misit ei purpuram et coronam auream ut quæ nostra sunt sentias et conserves amicitias ad nos (Liber I Maccabaeorum 10, 20)