Trouvé 990 Résultats pour: Christus Filius Dei
vade et ingredere ad regem David et dic ei nonne tu domine mi rex jurasti mihi ancillæ tuæ dicens quod Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo quare ergo regnavit Adonias (Liber I Regum 1, 13)
quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo (Liber I Regum 1, 17)
eritque cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis erimus ego et filius meus Salomon peccatores (Liber I Regum 1, 21)
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)
et respondit Banajas filius Jojadæ regi dicens amen sic loquatur Dominus Deus domini mei regis (Liber I Regum 1, 36)
descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banajas filius Jojadæ et Cherethi et Felethi et inposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gion (Liber I Regum 1, 38)
adhuc illo loquente Jonathan filius Abiathar sacerdotis venit cui dixit Adonias ingredere quia vir fortis es et bona nuntians (Liber I Regum 1, 42)
tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)
et ingressus est Adonias filius Aggith ad Bethsabee matrem Salomonis quæ dixit ei pacificusne ingressus tuus qui respondit pacificus (Liber I Regum 2, 13)
ascendit itaque Banajas filius Jojadæ et adgressus eum interfecit sepultusque est in domo sua in deserto (Liber I Regum 2, 34)
mortuus est autem filius mulieris hujus nocte dormiens quippe oppressit eum (Liber I Regum 3, 19)
responditque altera mulier non est ita sed filius tuus mortuus est meus autem vivit e contrario illa dicebat mentiris filius quippe meus vivit et filius tuus mortuus est atque in hunc modum contendebant coram rege (Liber I Regum 3, 22)