Mosaico decorativo

Trouvé 1984 Résultats pour: Christum Domini

  • patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit (Epistula Iacobi 5, 8)

  • exemplum accipite fratres laboris et patientiæ prophetas qui locuti sunt in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 10)

  • ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator (Epistula Iacobi 5, 11)

  • infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 14)

  • benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)

  • verbum autem Domini manet in æternum hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vos (Epistula I Petri 1, 25)

  • et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum (Epistula I Petri 2, 5)

  • quia oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala (Epistula I Petri 3, 12)

  • Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quæ in vobis est spe (Epistula I Petri 3, 15)

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostri (Epistula II Petri 1, 2)

  • hæc enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione (Epistula II Petri 1, 8)


"A sua casa deve ser uma escada para o Céu". São Padre Pio de Pietrelcina